Titus Livius, Ab urbe condita
1 Paulus per omnes deditas civitates dimissis qui præessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugæ regis, Amphipolim misit cum 2 modica peditum equitumque manu, 2 simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset. 3 inter hæc Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Æginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Æginiensibus debellatum esse. 4 Consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit. 5 sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis æstate et hieme, quas restagnantes faciunt amnes. 6 arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusæ paludis nihil lædatur. 7 muro urbis coniuncta procul videtur; divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimæ custodiæ pontem effugium. 8 et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil præter trecenta talenta quæ missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est. 9 per quos dies ad Peliam stativa fuerunt, legationes frequentes quæ ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditæ sunt. 10 nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit. 11 effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orbavisse se Paulum . . .
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
