Titus Livius, Ab urbe condita
1 Perseus cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit, et Byzantium et Rhodum et legatis ferendas dedit. 2 in litteris eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Romanorum legatis; quæ audisset quæque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione videri posset. 3 apud Rhodios legati addiderunt, confidere pacem futuram, auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, omni ope enitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem: 4 si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perveniat. cum ceterorum id interesse, tum præcipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant; quæ serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus. 5 magis et litteræ et verba legatorum benigne sunt audita quam momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat. 6 responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis. 7 ab Rhodo redeuntes Boeotiæ quoque civitates, et Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum invitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur. 8 Thebani nihil moti sunt, quamquam nonnihil et damnatis principibus et restitutis exulibus succensebant Romanis. 9 Coronæi et Haliartii favore quodam insito in reges legatos in Macedoniam miserunt præsidium petentes, quo se adversus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint. 10 cui legationi responsum ab rege est, præsidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse: tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se vindicarent, ne Romanis præberent causam in se sæviendi.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
