Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 46

1 “non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris præpositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere. 2 indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint. 3 singulos cum intuemur, M. Æmili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis prælatum esse. ambo cum simul aspicimus, 4 non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicæ prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. 5 inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quæ periculum est ne ex hac die nobis et rei publicæ quam vobis graviores fiant. 6 de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quæ dicerentur, nisi forte implacabiles tfueritis fueritis implicaverint animos vestros. has ut hodie, 7 ut in isto templo finiatis simultates, quæsumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiæ coniungi a nobis sinatis; 8 uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; 9 quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis “ut ea res mihi collegæque meo bene et feliciter eveniat,” id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus. 10 T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. 11 non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, 12 Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.” 13 fremitus ortus cum adsensu, deinde universorum voces idem petentium confusæ in unum orationem interpellarunt. 14 inde Æmilius questus cum alia, tur tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum: Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. 15 omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere vere vere ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. 16 censoribus deinde postulantibus, ut pecuniæ summa sibi, qua in opera publica uterentur, attribueretur, vectigal annuum decretum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑