Titus Livius, Ab urbe condita
1 dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus sorte ductæ sunt. ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere. 2 coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo inpensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola rata esse; 3 contemnere in vicem et contemni, donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est, ut alternis diebus summam imperii haberent. 4 quæ cum adlata Romam essent, dicitur Q. Servilius ætate et usu doctus precatus ab diis inmortalibus, ne discordia tribunorum damnosior rei publicæ esset, quam ad Veios fuisset, et velut haud dubia clade inminente institisse filio, ut milites scriberet et arma pararet. nec falsus vates fuit. 5 nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Æquorum per supinam vallem fusi sunt multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique. 6 castraque eo die ægre retenta postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus per aversam portam fuga turpi deseruntur. duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit Tusculum petiere; 7 palati alii per agros passim multis itineribus maioris, quam accepta erat, cladis nuntii Romam contenderunt. 8 minus trepidationis fuit, quod eventus timori hominum congruens fuerat et quod subsidia, quæ respicerent in re trepida, præparata erant ab tribuno militum. 9 iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non movisse. 10 et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q. Servilius Priscus, vir, cuius providentiam in republica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat. 11 magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo — ut tradidere quidam; nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt — 12 novo exercitu profectus ad bellum accitis, qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
