Titus Livius, Ab urbe condita
1 nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallogræcorum; multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt. 2 an, si illi Galli essent, cum quibus milliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore vestro fuit, nuntius illinc redisset? 3 bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus pæne hostium aciem subiecit. ut non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt. 4 quid igitur incidit? magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant. tantæ corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatæ sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; 5 velut avium examina ad crepiturn crepitum primum missilium avolavere. 6 at hercule iidem nos — monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset — cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, cæsi, fugati, exuti impedimentis sumus. 7 Q. Minucius Thermus, in quo baud haud paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit; 8 exercitlls exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit. 9 pro his triumphus petitur? si nihil in Thracia cladis ignominiæque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? de iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. 10 sic huic L. Scipioni, sic illi M’. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus. 11 et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quæsita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad præsidium aliquod nuntiari. 12 vultis ergo hæc omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; nium num senatum quoque de bello consuli non placet? 13 non ad populum ferri, velint iubeantne cum Gallis bellum geri? 14 modo certe consules Græciam atque Asiam volebant; tamen perseverantil)us perseverantibus vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt. 15 merito ergo a vobis prospere bello gesto triumphumn triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
