Titus Livius, Ab urbe condita
1 ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est; 2 rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur, consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Ætolis nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in ear eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. 3 itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant, profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Ætoli iuniorum paucis evocatis ad Chæroniam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt. 4 rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Ætolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad colloquium congressi sunt. 5 Ætoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque aamicum: amicum: 6 neque enim eum inferendi belli, sed liberandæ Græciæ causa in Europam traiecisse, et liberandæ re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani; 7 nihil autem utilius Græciæ civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper præsidio et fiducia fore. 8 nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset. 9 ad hæc Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset: 10 nullam enim civitatem se in Græcia nosse, quæ aut præsidium habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur: 11 itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque præsidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. 12 amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Ætolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant: 13 nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
