Titus Livius, Ab urbe condita
1 iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime, quod iidem perpetui iudices erant. 2 res, fama vitaque omnium in illorum potestate erat. qui unum eius ordinis offendisset, omnis adversos habebat, nec accusator apud infensos iudices deerat. 3 horum in tam inpotenti regno — neque enim civiliter nimiis opibus utebantur — prætor factus Hannibal vocari ad se quæstorem iussit. 4 quæstor id pro nihilo habuit; nam et adversæ factionis erat et, quia ex quæstura in iudices, potentissimum ordinem, referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat. 5 enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quæstorem misit subductumque in contionem non ipsum magis\' magis quam ordinem iudicum, præ quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, 6 accusavit. et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque, 7 ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem inierat gratiam, tantum magnæ partis principum offenderat animos. 8 adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias simultates irritavit. 9 vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim prædæ ac divisui et principum quibusdam et magistratibus erant, et pecunia, quæ in stipendium Romanis suo quoque anno penderetur, deerat, tributumque grave privatis inminere videbatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
