Titus Livius, Ab urbe condita
1 ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad colloquendum cum Ætolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias 2 Ætolus princeps legationis eius fuit, quæ ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Rolano Romano legato venit. 3 petitum ex foedere ab Attalo est, ut lille mille milites præstaret; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. 4 id negatum Ætolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eumn eum inde respectu rerum suarum potuissent. 5 ita Ætoli cume cum spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit. 6 inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat præsidio. coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum præfecto Agesimbroto viginti Rhodiæ naves, tectæ omnes. 7 earn eam classem in stationem ad Zelasium miserunt — Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectum , 8 ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in præsidio essent. Heraclides, præfectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus. 9 Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a marituma arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersæpta urbs est. 10 et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere kngenti ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. 11 ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque, sed etiam præsentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, Rimul simul promissorum in futurum memores. itaque cum præter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et in operibns operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, 12 interim et aliud agi posse ratus legatus, * relictis, quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque — non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram, quam Cremasten vocant — 13 subito adventu præter arcem cepit Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. 14 et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum præsidium, quod intus erat, labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et vulneribus confectum. 15 muri quoque pars ariete incusso subruta multis iar iam locis prociderat; perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem, quæ super portum est, perruperunt. 16 Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris; præsidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
