Titus Livius, Ab urbe condita
1 profectus in Siciliam est triginta navibus longis, voluntariorum septem ferme milibus in naves impositis. 2 et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares venit. ex iis eum sibi sumpsit quem L. Veturius consul habuerat; 3 Metello ut, quibus præfuisset legionibus, iis præesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus permisit. et prætores diversi in provincias profecti. 4 et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a Fossa Græca ad mare versam vendere quæstores iussi, 5 indicio quoque permisso qui ager civis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; indici præmium constitutum, quantæ pecuniæ ager indicatus esset pars decuma. 6 et Cn. Servilio prætori urbano negotium datum ut Campani cives, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animadverteretque in eos qui alibi habitarent. 7 eadem æstate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat hibemarat , iuventute lecta in classem imposita, in Italiam triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim milia peditum, duo ferme equitum traiecit, 8 Genuamque nullis præsidiis maritumam oram tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit. 9 Ingauni - Ligurum ea gens est—bellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. 10 igitur Poenus Savone, oppido Alpino, præda deposita et decem longis navibus in statione ad præsidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, 11 quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies ad famam faama nominis eius Gallis undique confluentibus. 12 ea res litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent lætati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus. 13 itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio prætori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones, imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius Lævinus Arretium eas legiones duxit. 14 eisdem diebus naves onerariæ Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciæ præerat, captæ. eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Valerius prædam Etruscam Ligurumque et Montanorum captivos Carthaginem portantes captas tradit. 15 In Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. 16 propter Iunonis Laciniæ templum æstatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo, Punicis Græcisque litteris insculpto.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
