Titus Livius, Ab urbe condita
1 apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; 2 nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore prætorio imminente consederat. 3 quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantæ et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. 4 neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum et equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fruit. fuit. consistit utrumque agmen, et ad proelium sese expediebant. 5 Scipio A iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos! sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. 6 vixdum clamore sublato iaculatores fugerunt! fugerunt inter subsidia ad secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, 7 donec Numidæ, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque intercursu tum primum pubescentis fili propulsatum. 8 hic erit iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque appellatus. 9 fuga tamen effusa iaculatorum maxume fruit, quos primos Numidæ invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. 10 servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
