Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 46

1 instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscæque legiones detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos, quam pugnaverint cum Æquis; maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus. 2 res liter longe evenit; nam non alio ante bello infestior Romanus — adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbaverant — proelium iniit. 3 vix explicandi ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat. 4 inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat. ex his Q. Fabium — tertio hic anno ante consul fuerat — principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto præceps Fabius in vulnus cadit. 5 sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma “hoc iurastis” inquit, “milites, fugientes vos in castra redituros? 6 adeo ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.” consuli tum K. Fabius, prioris anni consul: “verbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? dii impetrabunt, per quos iuravere; 7 et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos!” sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum aciem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑