Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 46

1 Nives iam omnia oppleverant nec durari extra tecta poterat; 2 itaque consul exercitum de Samnio deduxit. venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphavit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho. 3 pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt; multæ civicæ coronæ vallaresque ac murales conspectæ; 4 inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quæ nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, conparabantur; 5 nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis, ducti; æris gravis travecta viciens centum milia et quingenta triginta tria milia — id æs redactum ex captivis dicebatur — , argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne æs argentumque in ærarium conditum, militibus nihil datum ex præda est. 6 auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivæ pecuniæ in ærarium inlatæ, et militi donum dari ex præda et stipendium militare præstari potuisset. 7 ædem Quirini dedicavit. quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio (neque neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset); 8 ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque iis ornaretur, sed sociis etiam coloniisque finitumis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur. 9 ab triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. 10 inter hæc Carvilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, 11 pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret, dimisit, ceteram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit. inde quinque castella locis sita munitis expugnavit. cæsa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capta. 12 et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia gravis æris et stipendium eius anni militibus. 13 his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus, quam collegæ triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli æquatum. 14 æris gravis tulit in ærarium trecenta octoginta milia; reliquo ære ædem Fortis Fortunæ de manubiis faciendam locavit prope ædem eius deæ ab rege Servio Tullio dedicatam, 15 et militibus ex præda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegæ gratius accipientibus munus, divisit. 16 favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium, legatum eius, qui, dicta die a M. Scantio tribuno plebis, fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑