Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 9, cap. 45

1 P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quærentes, legatos de pace Romam misere. 2 quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi sæpe bellum parentes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse; nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. 3 P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; 4 conperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne præbito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Ad ad Æquos inde, 5 veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidæ pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia 6 et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; 7 et postquam icto Romæ cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse, ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur, quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum, quibus licuerit, suas leges Romanæ civitati præoptaverint; 8 quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit, pro poena necessariam civitatem fore. ob hæc vulgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Æquis iussit; 9 consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. 10 Æquorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos inbelles egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. 11 alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent; movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus præsidiis urbium relictarum excidia; 12 itaque postquam inter multas sententias una, quæ omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, 13 est audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. 14 palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt. 15 ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. 16 transgressi deinde vallum cum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi. sed vestigia in omnes æque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant; 17 post per exploratores conpertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta omnia oppugnando ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Æquorum prope ad internecionem deletum. de Æquis triumphatum; 18 exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini, Marsi, Pæligni, Frentani mitterent Romam oratores pacis petendæ amicitiæque. his populis foedus petentibus datum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑