Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 45

1 æquis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa corpora curant intenti, quam mox signum daretur. quo dato primo silentio noctis ad portas Camillo præsto fuere. 2 egressi haud procul urbe, sicut prædictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt. 3 nusquam proelium, omnibus locis cædes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quæ aut unde vis esset, ignaros in fugam et quosdam in hostem ipsum inprovidos tulit. magna pars in agrum Antiatem delati excursione ab oppidanis in palatos facta circumveniuntur similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, 4 qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinæ, oppressæ ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique prædæ Veios etiam præsidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. 5 viderant eos milites Romani vagantes per agros et congregato agmine prædam præ se agentis et castra cernebant baud haud procul Veis posita. inde primum miseratio sui, 6 deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades suas? vix temperavere animis, 7 quin extemplo impetum facerent; conpressi a Q. Cædicio centurione, quem sibimet ipsi præfecerant, rem in noctem sustinuere. 8 tantum par Camillo defuit actor; cetera eodem ordine eodemque fortunæ eventu gesta. quin etiam ducibus captivis, qui cædi nocturnæ superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad salinas profecti nocte insequenti ex inproviso maiorem cædem edidere duplicique victoria orantes Veios redeunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑