Titus Livius, Ab urbe condita
1 inde legatio sub idem tempus in Asiam et circum insulas missa. 2 tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea pro Romanis bellum; et, quo quæque opulentior civitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturæ maiorum auctoritatem erant. 3 Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho præparatis; 4 qui cum in summo magistratu esset — prytanin ipsi vocant — , multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa, quam sæpe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent. 5 bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent. 6 trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. id eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent. 7 his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt. 8 et hæc legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiæ momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
