Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 40, cap. 45

1 hiems eo anno nive sæva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quæ obnoxiæ frigoribus sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit. 2 itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instanratæque instauratæque sunt ex decreto pontificum. 3 eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, ædem Iovis Tarracinæ, ædem Albam Capuæ portamque Romanam; 4 muri pinnæ aliquot locis decussæ erant. hæc inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum. 5 ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et fulminibus complura loca deformata ædem Iovis ut supplicatio diem unum esset. 6 ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti. Censorum censorum inde comitia habita: creati M. Æmilius Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Ætolis triumphaverat. 7 inter hos viros nobiles inimicitiæ erant, sæpe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratæ certaminibus. 8 comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q. Cæcilius Metellus verba fecit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑