Titus Livius, Ab urbe condita
1 in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. 2 post discessum regis inter duos principes Ætolorum, Phæneam et Thoantem, contentio fuit. 3 Phæneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quæ in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho censebat quam duce belli: 4 adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma; 5 multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quæ bello et armis cogi non possint. Thoas negare paci studere Phæneam, sed discutere apparatum belli velle, ut tædio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant: 6 nihil enim æqui ab Romanis impetrari posse totiens legadionibus legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse. 7 quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Græciæ venerit, copias quoque terrestris navalisque accersat. 8 armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Ætolis modo, sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos. 9 hæc vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret, delegerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
