Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc cum ab tam gravibus auctoribus, tum tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent, 2 audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est. 3 cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causæ videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedæmoniun Lacedæmonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse permiserunt, 4 ear eam rem esse rati, quæ maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset; 5 magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellurn bellum motum foret, acturi essent. 6 adversæ Hannibali factionis homines principibus Romanis, hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum clam legatos venisse; 7 ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic inmitem et inplacabilem eius viri animum esse; marcescere otii situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorui armorum sonitu excitari posse. 8 hæc probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis gesti quam moti faciebat. irritaverat etiam recenti facto multorum potentium animos.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
