Titus Livius, Ab urbe condita
1 Appius decreto præfatur, quam libertati faverit, eam ipsam legem declarare, quam Vergini amici postulationi suæ prætendant; 2 ceterum ita in ea firmum libertati fore præsidium, si nec causis nec personis variet; in iis enim, qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quæ in patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione cedat; 3 placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in adventum eius, qui pater dicatur, promittat. 4 adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, puellæ avus, et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via, 5 cum multitude multitudo Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet. 6 placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. “ferro hinc tibi submovendus sum, Appi,” inquit, “ut taciturn tacitum feras, quod celari vis. 7 virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. 8 non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanæ, duas arces libertatis tuendæ, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestræ libidini datum est. 9 sævite in tergum et in cervices nostras; pudicitia saltem in tuto sit! huic si vis adferetur, ego præsentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque inplorabimus fidem, neque tu istud umquam decretum sine cæde nostra referes. 10 postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare. 11 Verginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem filiæ quærendam esse. me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
