Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 45

1 minus æquis animis auditus est Scipio, quia vulgatum erat, si apud senatum non obtinuisset, ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extenplo extemplo laturum. 2 itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule, ut palam in senatu diceret, permitteretne patribus, ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset, quod censuissent, an ad populum laturus. 3 cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius: 4 “non ego ignarus, quid responsurus facturusve esses, quæsivi, quippe cum præ te feras temptare te magis quam consulere senatum, et, ni provinciam tibi, quam volueris, extemplo decernamus, paratam rogationem habeas. 5 itaque a vobis, tribuni plebis, postulo” inquit, “ut sententiam mihi ideo non dicenti, quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul, 6 auxilio sitis.” inde altercatio orta, cum consul negaret æquum esse tribunos intercedere, quo minus suo quisque loco senator rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreverunt: 7 “si consul senatui de provinciis permittit, stari eo, quod senatus censuerit, placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere, auxilio erimus.” 8 consul diem ad conloquendum cum conlega petiit. poster postero die permissum senatui est. provinciæ ita decretæ: alteri consuli Sicilia et triginta rostratæ naves, quas C. Servilius superiore anno habuisset, permissumque, ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; 9 alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem mallet ex duobus, qui ibiessent. L. Veturius et Q. Cæcilius sortirentur inter se compararentve, uter in Bruttiis duabus legionibus, quas consul reliquisset, rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset. 10 et ceteris præter consules prætoresque, qui exercitibus provinciisque præfuturi erant, prorogata imperia. 11 Q. Cæcilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret. ludi deinde Scipionis magna frequentia 12 et favore spectantium celebrati. legati Delphos ad donum ex præda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta. 13 Scipio cum ut dilectum haberet, neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret, 14 tenuit et, quia inpensæ negaverat rei publicæ futuram classem, ut quæ ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet. Etruriæ primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: 15 Cærites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonienses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, 16 Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gæsa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, 17 tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos; 18 Perusini Clusini Russellani Rusellani abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; abiete ex publicis silvis est usus. 19 Umbriæ populi et præter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti; Marsi Pæligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt. 20 Camertes cum æquo foedere cum Romanis essent, cohortem armatam sescentorum hominum miserunt. 21 triginta navium carinæ, viginti quinqueremes, decem quadriremes, cum essent positæ, ipse ita institit operi, ut die quadragesimo quinto, quam ex silvis detracta materia erat, naves instructæ armatæque in aquam deductæ sint.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑