Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 45

1 inter hæc repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat. 2 sed neque viri nec tela nec quicquam aliud æque quam moenia ipsa sese defendebant. raræ enim scalæ altitudini æquari poterant, et quo quæque altiores, eo infirmiores erant. 3 itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. 4 et cum passim homines scalæque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est; 5 quod spem non præsentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse, opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis. 6 Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam vulneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem. 7 ipse, ut ei nuntiatum est æstum decedere, quod per piscatores Tarraconenses nunc levibus cumbis, nunc, ubi eæ slueren;, vauls uadis pervaga;os peruagatos stagnum conpertum habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. 8 medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare æstu trahebatur aqua, acer etiam septemtrio septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo æstus ferebat et adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. 9 hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑