Titus Livius, Ab urbe condita
1 in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus servis venit promittens, si sibi præm10 præmio foret, se Arpos proditurum esse. 2 eam rem ad consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos; 3 tum, quoniam res Romana contra spem votaque eius velut resurgere ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, vanus hostis; ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis id documentum esset. 4 contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli, tamquam in pace, libera de quoque arbitria agere aiebat, 5 ut, cum illud potius agendum atque cogitandum sit, si quo modo fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant et novi concilientur, documentum tamen autem dicatur statui oportere, si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat quod si abire ab Romanis liceat, 6 redire ad eos non liceat, cui dubium esse, quin brevi desperata ab sociis Romana re res foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visuri sint? 7 se tamen autem non eum esse, qui Altinio fidei quicquam censeat habendum, sed mediam secuturum consilii viam. 8 neque enim pro hoste neque pro socio in præsentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus: perpetrate bello tum consultandum, utrum prior defectio plus merita sit poenæ, an hie hic reditus veniæ. 9 Fabio adsensum est, Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri satis magnum pondus, quod secum attulerat, ei servari iussum. 10 Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adservabant. 11 Arpis domi primum desiderari quærique est coeptus; dein fama per totam urbem volgata tumultum ut principe amisso fecit, metuque rerum novarum extemplo nuntii missi. 12 quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguæ fidei virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique; 13 ceterum, ut iræ magis quam avaritiæ datum crederent homines, crudelitatem quoque ad aviditatem addidit, coniugemque eius ac liberos in eastra castra accitos, 14 quæstione prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
