Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 10, cap. 45

1 litteræ consulum ingenti lætitia et in curia et in contione auditæ, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est. 2 nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos adlatum est. 3 subibat cogitatio animum, quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset, si quid in Samnio adversi evenisset, quæ coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset. 4 legationes sociorum, a M. Atilio prætore in senatum introductæ, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis, quod desciscere a populo Romano nollent, 5 obtestabanturque patres conscriptos, ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur. responsum legatis curæ senatui futurum, ne socios fidei suæ pæniteret; Etruscorum prope diem eandem fortunam quam Samnitium fore. 6 segnius tamen, quod ad Etruriam adtinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, adlatum foret arma Etruscis iunxisse. huius propinquitas populi acuit curam patribus, 7 ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent. quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri, uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret. 8 iam Carvilius Veliam et Palumbinum et HEerculaneum Herculaneum ex Samnitibus ceperat, 9 Veliam intra paucos dies, Palumbinum eodem, quo ad muros accessit. 10 ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicavit; castris deinde positis moenibus hostem inclusit; 11 oppugnatum oppidum captumque. in his tribus urbibus capta aut cæsa ad decem milia hominum, ita ut parvo admodum plures caperentur. sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non patiebantur. Papirio ad Sæpinum maior vis hostium restitit. 12 sæpe in acie, sæpe in agmine, sæpe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum. nec obsidio, sed bellum ex æquo erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris moenia tutabantur. 13 tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit. itaque ab ira plus cædis editum capta urbe: 14 septem milia quadringenti cæsi, capta minus tria milia hominum. præda, quæ plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑