Titus Livius, Ab urbe condita
2 Ardeates inquit, veteres amici, novi etiam cives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo vestrum condicionis meæ oblitum me nme huc hue processisse putet; sed res ac periculum conrnune cogit quod quisque possit in re trepida præsidii in medium conferre. et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessavero? aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? hac arte in patria steti et invictus bello, in pace. ab ingratis civibus pulsus sum. 3 vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani beneficiis benefieiis , quanta ipsi meministis memiinistis —nec enim enirm exprobranda ea apud memores sunt— gratiæ referendæ et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi. 4 quæ effuso agmine adventat gens est cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit; eo in certamen omne plus terroris quam virium viriumr ferunt. 5 argumento sit clades Romana. patentem cepere urbem: ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu: iam obsidionis tædio victi abscedunt vagique per agros palantur. 6 cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit prope rivos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti. 7 si vobis in animo est tueri moenia vestra nec pati hæc omnia Galliam fieri, prima vigilia capite arma frequentesque me sequimini ad cædem, non ad pugnam. nisi vinctos somno velut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeæ rerum mearum exitum, quem Romæ habui.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
