Titus Livius, Ab urbe condita
1 Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo quisque proprio decreto, regiam societatem aspernati, Romanis se adiungebant, Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti æcum censebat. 2 inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur. 3 Thebæ quoque ipsæ, quod Boeotiæ caput est, in magno motu erant, aliis ad regem trahentibus civitatem, aliis ad Romanos. 4 et turba Coronæorum Haliartiorumque eo convenerat ad defendendum decretum regiæ societatis. sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem multitudo et ut tolleretur regia societas decrevit et eos, qui auctores paciscendæ amicitiæ fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari civitatem iussit. 5 Thebanos Marcius et Atilius læti audierunt auctoresque et his et separatim singulis fuerunt ad renovandam amicitiam mittendi Romam legatos. 6 ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiæ societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume volebant, discusso Boeotico concilio Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito. 7 Argis præbitum est iis concilium; ubi res nihil aliud a gente Achæorum petierunt, quam ut mille milites darent. 8 id præsidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Græciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quæ agenda in Græcia erant, principio hiemis Romam redierunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
