Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 44

1 tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni consulari potestate ones omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus. 2 hoc tribuno comitia quæstorum habente petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili nec potestas nec suffragatio horum valuit, quin, quorum patres avosque consules viderant, eos nobilitate præferrent. furere omnes tribuni plebi, 3 ante omnes Pompilius Antistiusque repulsa suorum accensi; 4 quidnam id rei esse? non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique uiris usurpandi libidine, cum liceat, quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quæstorem quidem quemquam ex plebe factum? 5 non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctæ ad auxilium libertatis creatæ. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri suos honore deiectos. Itaque itaque cum in ipsum 6 et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere. 7 subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum. 8 adversæ invidiæ obici maluit et suæ nocere causæ quam publicæ deesse; 9 stetitque in eadem sententia, ne qua largitio cessura in trium gratiam tribunorum fieret; nec tur tum agrum plebi, sed sibi invidiam quæri; se quoque subiturum ear eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam aliurn alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. 10 nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta nequiquam omnia expertis patribus, ut mitigarent plebem, quindecim milibus æris damnatur. 11 eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius, quam virginem decet, parum abhorrens. 12 ear eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumæ, quam Græci tur tum urbem tenebant, capiuntur. 13 insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑