Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 39, cap. 44

1 in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in censibus quoqute quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censure fuit. 2 ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quæ pluris quam quindecim milium æris essent, deciens tanto pltrisquam quanti essent in censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis viginti, 3 quæ post proximum lustrum decem milibus æris aut pluris eo venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent æstimarentur, et his rebus omnibus terni in milia æris attribuerentur. 4 aquam publicam omnem in privatum ædificium aut agrum fluentem ademerunt; et quæ in loca publica inædificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. 5 opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt. 6 et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, 7 Cato atria duo, Mænium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quæ Porcia appellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt. 8 quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulunmZZZ paululum imminutis pretiis locaverunt. 9 nobilis censura fuit simultatiumque plena, quæ M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt. eodem anno coloniæ duæ, 10 Potentia in Picenum Pisaurum in Gallicum agrum, deductæ sunt. sena iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior. 11 consules eius anni nec domi nec militiæ memorabile quicquam egerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑