Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 44

1 in concilium ut ventum est, ægre a Phænea prætore principibusque aliis introductus facto silentio dicere orsus rex. 2 prima eius oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset. 3 id suæ impensæ erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Ætoli, omnia vel in se uno posita præsidia existimaturos esse. 4 ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in præsentia videatur, spem abunde expleturum: 5 nam simul primum anni tempus navigabile præbuisset mare, omnem se Græciam armis viris equis, 6 omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensæ nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Græciam atque in ea principes Ætolos fecisset. 7 cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos; in præsentia curæ esse Ætolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑