Titus Livius, Ab urbe condita
1 ver sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Valerio consulibus. 2 id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt, ludosque magnos, qui una voti essent, tanta pecunia, 3 quanta adsoleret, faciendos; ver sacrum videri pecus, quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. Cornelio et Ti. Sempronio consulibus. 4 censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. Ælius Pætus et C. Cornelius Cethegus. principem senatus P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. tris omnino senatores, neminem curuli honore usum, præterierunt. 5 gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis ædilibus curulibus imperarunt, ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectabant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem sævitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplifcataque. 6 Ver ver sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul, facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, 7 Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines, qli qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi career carcer posset. 8 ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
