Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc ea æstate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio æstatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllæum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est. 2 tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii præsentis spem effudit. 3 nec umquam ibi desunt linguæ promptæ ad plebem concitandam; quod genus cur in omnibus liberis civitatibus, tur tum præcipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. 4 rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuæ et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quæ ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; 5 loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris elus eius causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quæ in loco puro poni dedicarique fas esset; 6 sacerdotes publicos, cuotienscumque quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. 7 additum decreto, si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret, ferret, 8 id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure cæsurum. postremo inclusum, ut omnia, quæ adversus Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo servarentur. 9 Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant;
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
