Titus Livius, Ab urbe condita
1 annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. 2 bellum initum annis post tribus et viginti P. Cornelio, Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno Cn. Cornelio, P. Ælio Pæto consulibus. 3 sæpe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora, quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret. 4 Carthagini cum prima conlatio pecuniæ diutino bello exhaustis difficilis videretur, mæstitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. 5 cuius cum Hasdrubal Hædus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, 6 “si quem ad modum oris habitus cernitur oculis” inquit, “sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non læti, sed prope amentis malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse; qui tamen nequaquam adeo est intempestivus, quam vestræ istæ absurdæ atque abhorrentes lacrimæ sunt. 7 tune tunc flesse decuit, cum adempta sunt nobis arma, incensæ naves, interdictum externis bellis; illo enim vulnere concidimus. nec est, cur vos otio vestro consultum ab Romanis credatis. 8 nulla magna civitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut prævalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. 9 tantum nimirum ex publicis malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet; nec in iis quicquam acrius quam pecuniæ damnum stimulat. 10 itaque cum spolia victæ Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africæ cerneretis, nemo ingemuit; 11 nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam vereor, ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse.” 12 hæc Hannibal apud Carthaginienses. Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque, quæ ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent, adiectis donavit. 13 Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut, quæ ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
