Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 44

1 Romæ baud haud minus terroris ac tumultus erat, quam fuerat biennio ante, eurn cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis, tam audax iter consulis laudarent vituperarentne; apparebat, quo nihil iniquius est, ex eventu famam habiturum: 2 castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce, cum exercitu, cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit, et consulem in Lucanos ostendisse iter, cuma cum Picenum et Galliam peteret, 3 castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis, qui ducem inde atque exercitus partem abesse ignoraret. 4 quid futurum, si id palam fiat, et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit aut castra invadere prædæ relicta sine viribus, sine imperio, sine auspicio? 5 veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant; et ea omnia accidisse, cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset; nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. 6 quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, æque inpigrum ducem, per tot annos in Hispania Rornano Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. 7 nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse: 8 quippe in iis locis hunc coegisse exercitum, quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quæ miserrima mortis genera sint, amisisset. 9 adiciebant etiam periti rerum Hispaniæ, baud haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus forte baud haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset. 10 omnia maiora etiam vero præsidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑