Titus Livius, Ab urbe condita
1 itaque provinciæ atque exercitus divisi: bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus, quem ipse Sempronius habuerat, alter, quem Fabius consul. 2 eæ binæ erant legiones. M. Æmilius prætor, cuius peregrina sors erat, iuris dictione M. Atilio collegæ, prætori urbano, mandata, Luceriam provinciam haberet legionesque duas, quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, prætor præfuerat. 3 P. Sempronio provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula cum binis item legionibus evenerunt, ut Fulvius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet. 4 prorogata imperia provinciæque, M. Claudio Sicilia finibus eis, quibus regnum Hieronis fuisset, Lentulo proprætori provincia vetus, T. Otacilio classis — exercitus nulli additi novi — 5 , M. Valerio Græcia Macedoniaque cum legione et classe, quam haberet; Q. Mucio cum: vetere exercitu — duæ autem legiones erant — Sardinia; C. Terentio legio una, cui iam præerat, ac Picenum. 6 scribi præterea duæ urbanæ legiones iussæ eta viginti milia sociorum. his ducibus, his copiis adversust multa simul aut mota aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium. 7 consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent, prodigia procurarunt, quæ nuntiata erant. 8 murus ac porta Caietæ et Ariciæ etiam Iovis ædis de cælo tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro veris: navium longarum species in flumine Tarracinæ, quæ nullæ erant, visæ; 9 et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his procuratis ex decreto pontificum profecti consules, Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam in castra venit. 10 cum obviam filius progrederetur, lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, præter undecim fasces equo prævectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is, ut descenderet ex equo, inclamavit, tum demum desiliens “experiri” inquit “volui, fili, satin’ scires consulem te esse.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
