Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 22, cap. 44

1 consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo, quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis. 2 Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate baud haud sine certamine dabat; 3 ex minoribus tamen castris, quæ posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium præsidium. 4 Iannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit aciem lacessitque Numidarum procursatione hostis. 5 inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra, cum Paulus Semproniique et Flamini temeritatem Varroni, Varro Paulo speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplunm exemplum Fabium obiceret, 6 testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse, quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam: se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; 7 ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque inprovidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpæ exsortem, omnis eventus participem fore diceret: videret, ut, quibus lingua prompta ac temeraria, æque in pugna vigerent manus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑