Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 2, cap. 44

1 et hic annus tribunum auctorem legis agrariæ habuit. Ti. Tib. Pontificius fuit. is eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit. 2 perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in præsentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi. 3 neque enim umquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico velit quæsitam; et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum vel adversus omnes satis esse. darent modo et consules et primores patrum operam, 4 ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicæ ac senatui conciliarent. 5 præceptis Appii moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere, ut tribuniciæ potestatis vires salubres vellent rei publicæ esse; 6 novemque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent. 7 inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata, quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse. 8 principesque in omnium Etruriæ populorum conciliis fremebant æternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus sæviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. 9 diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim patientia plebis, iam ad extrema venisse. duas civitates ex una factas, suos cuique parti magistratus, suas leges esse. 10 primum in dilectibus sævire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. 11 proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Æquis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum; 12 cetera sua sponte fata et deos gesturos. hæ spes Etruscos armaverant multis in vicem casibus victos victoresque.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑