Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 9, cap. 43

1 in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti. Calatia et Sora præsidiaque, quæ in iis Romana erant, expugnata, et in captivorum corpora militum foede sævitum. 2 itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus; Marcio novi hostes — iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat — decernuntur. 3 primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt, ut pervadere expeditus nuntius non posset 4 et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. 5 ceterum Hernicum bellum nequaquam pro præsenti terrore ac vetusta gentis gloria fuit. 6 nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita, ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt semestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis. 7 ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque eam gentem in deditionem accepit. et in Samnio alter consul superior viribus, locis inpeditior erat. 8 omnia itinera obsæpserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cotidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat, 9 satisque apparebat neque Samnitem certamen præsens nec Romanum dilationem belli laturum. 10 Adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegæ venire auxilio, moram certaminis hosti exemit. 11 nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passis duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem inconposito agmine Marcium adgrediuntur. 12 raptim conlatæ sarcinæ in medium, et, prout tempus patiebatur, instructa acies. clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; 13 isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transversam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit clamitans summum flagitium fore, 14 si alterum exercitum utriusque victoriæ conpotem sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus. qua impetum dederat, 15 perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit. 16 quæ ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet cædes, nec in ullam partem tutum perfugium est. 17 iam triginta milibus hostium cæsis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visæ procul hostium novæ cohortes, quæ in supplementum scriptæ fuerant, integravere cædem. 18 in quas nec iussu consulum nec signo accepto victores vadunt, malo tirocinio inbuendum Samnitem clamitantes. 19 indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore. nec eos opinio fefellit; omnes Samnitium copiæ, 20 veteres novæque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis, quæ ceperant, funduntur; iamque una voce omnes pacem petebant. 21 tum trium mensum frurento frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus; 22 Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quæ ante templum Castoris posita est. 23 Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, quia maluerunt quam civitatem, suæ leges redditæ, conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. 24 Anagninis quique alii arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione data, concilia conubiaque adempta et magistratibus præterquam sacrorum curatione interdictum. 25 eodem anno ædes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat. ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viæ per agros publica inpensa factæ. 26 et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑