Titus Livius, Ab urbe condita
1 nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac fortunam suam animis non æquant, quia virtutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est. 2 Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Ætolos elatus non ultra differre profectionem in Græciam constituit. 3 priusquam solveret naves, Ilium a maria mari escendit, ut Minervæ sacrificaret. inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentæ onerariæ cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. 4 Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi collectis in alto quæ dissipatæ erant navibus ad Pteleum primum continentis venit. 5 ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt, quorum frequentia lætus die postero in portum urbis navibus est invectus; copias baud haud procul inde exposuit. 6 decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Græciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum. 7 Ætoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt. 8 iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat. 9 inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausiblus plausibus clamoribusque et quibus aliis lætitia effusa vulgi significatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
