Titus Livius, Ab urbe condita
1 per eos dies et Athenagoras regius præfectus Dardanos recipientes se in finis adeptus postremum agmen turbavit; 2 dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, æqua pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque inmobilibus armis vexabant; 3 et loca ipsa adiuvabant. occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et cedunt. 4 ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum eventu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Ætolorum numerum. 5 Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomæo missus, sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Ægyptum vexit; 6 nec ex iuventute Ætolorur Ætolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli, quod instaret, 7 nunc futuræ solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut adversaretur Scopæ parum donis cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
