Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique adiciunt. 2 L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad volgus militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum mittunt. 3 datur negotium militibus quos miserant expeditionis eius comites ut eum opportuno adorti loco interficerent. 4 haud inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se prævalidus pari viribus animo circumventus tutaretur. 5 nuntiant in castra ceteri præcipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos. 6 primo fides nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant decemvirorum decemviroru m permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum versis corporibus videre, hostium neque corpus ullum nec vestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus. 7 invidiæque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemviri funus militare ei publica public inpensa facere maturassent. sepultus ingenti militum mæstitia, pessima decemvirorum in volgus fama est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
