Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 43

1 cum oratione ad tempus parata Fabius tum auctoritate et inveterata prudentiæ fama magnam partem senatus et seniores maxime cum movisset, pluresque consilium senis quam animum adulescentis ferocem laudarent, Scipio ita locutus fertur: 2 “et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse; 3 cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare, quam ea suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est. 4 sic enim honores suos. et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiæ crimen, tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit, ne mecum æmuletur, et non ab eo, qui, quia super ceteros excellat, quoque niti non dissimulo, me sibi æquari nolit. 5 sic senemr senem se perfunctumque et me infra ætatem fili etiam sui posuit, tamquam non longius, quam quantum vitæ humanæ spatium est, cupiditas gloriæ extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. 6 maximo cuique id accidere animo certum habeo, ut se non cum præsentibus modo sed cum omnis ævi claris viris comparent. 7 equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed — bona venia tua dixerim — , si possim, etiam exsuperare. 8 illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit, ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum modo, quibus inviderimus, sed rei publicæ et pæne omnis generis humani detrimentum sit. 9 commemoravit, quantum essem periculi aditurus, si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicæ et exercitus vicem videretur sollicitus. 10 unde hæc repente de me cura exorta? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissæ Hispaniæ, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, 11 cum quæsitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet præter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, 12 quid ita tum nemo ætatem meam, vim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est, quam tunc in Hispania erat? 13 an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque, quam tunc in Hispania fuerunt? an ætas mea tunc maturior bello gerendo fuit, quam nunc est? 14 an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, 15 tot regulos, tot sævas gentes, post receptam totam Hispaniam ita, ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas, tam hercule, 16 quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare, quæ nunc retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis extolluntur. 17 negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus; M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africæ, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse. 18 nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello, non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem? 19 nec felicius Xanthippum Lacedæmonium Carthagini quam me patriæ neæ meæ sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia, quod posset in hominis unius virtute tantum momenti esse. 20 at etiam Athenienses audiendi sunt, temere in Siciliam omisso domi bello transgressi: cur ergo, 21 quoniam Græcas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum, unde venerat, refers?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑