Titus Livius, Ab urbe condita
1 inter hæc ab Hasdrubale, postquam a Placentiæ obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidæ cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiæ eniensi emensi essent, 2 dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentum delati a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium proprætorem deducuntur. 3 eum primo incertis inplicantes responsis, ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. 4 cum iis litteris sicut erant signatis L. Verginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur. 5 duæ simul turmæ Samnitium præsidii causa missæ. qui ubi ad consulem pervenerunt, litteræque lectæ per interpretem sunt, et ex captivis percunctatio facta, 6 tum Claudius non id tempus esse rei publicæ ratus, quo consiliis ordinariis provinciæ suæ quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret; 7 audendum ac novandum aliquid inprovisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam lætitiam ex magno metu verteret, 8 litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos, quid pararet, edocet: 9 ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem f a Capua Romam arcessant, dilectum Romæ habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. 10 hæc senatui scripta. præmissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Prætutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent, ut vehiculorum fessis copia esset. 11 ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea præsidium velle: ut ad iter parati omnes essent. 12 profectus nocte flexit in Picenum. et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat relicto Q. Catio legato, qui castris præesset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
