Titus Livius, Ab urbe condita
1 cetera, quæ munienda erant, cum perfecisset, naves etiam in portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit; circumvectusque classem cum monuisset præfectos navium, at vigilias nocturnes nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, 2 regressus in castra, at consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et ppei spem potiundæ cohortando faceret, contione advocata ita disseruit: 3 “ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolunienti emolumenti rationem exactam, milites, habet. oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam. 4 hic sunt obsides oxnnium omnium nobilium regum populorumque; qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia, quæ nunc sub Carthaginiensibus sunt, in dicionem tradent; 5 hic pecnnia pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quæ nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; 6 hic tormenta, arma, omnis apparatus belli est, qui simul et vos instruet et hostis nudabit. 7 potiemur præterea cum pulcherrima opulentissimaque arbe, tum opportunissima portu egregio, unde terra marique, quæ belli usus poscunt, suppeditentur. quæ cum magna ipsi habebimus, tum dempserimus hostibus multo maiora. 8 hæc illis arx, hoc horreum, ærarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; hæc una inter Pyrenæum et Gadis statio; hinc omni Hispaniæ imminet Africa.” * * *
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
