Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas et petere præsidium et queri indefensos se neglectosque. 2 indicandum autem primum fuisse, dein petendum præsidium, postremo, ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam. 3 exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu procul ab iis summoturum hostis. 4 quod ad bellum Romanum attineret si Trasumenni quam Trebiæ, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum. 5 cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse præsidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit; 6 eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis venit. castris baud haud procul positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt, quam quæ a legatis sociorum audierat. 7 nihil enim Marcellus ita egerat, ut aut fortunæ aut temere hosti commissum dici posset: explorato cum firmisque præsidiis, tuto receptu prædatum ierat, omniaque velut adversus præsentem Hannibalem cauta provisaque fuerant. 8 tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare, quæ apud hostes fierent. 9 ex his Hanno cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur. 10 Hannibalis virtutem fortunamque extollit, populi Romani obterit senescentem cum viribus maiestatem. 11 quæ si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis, quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanæ societatem atque amicitiam præoptandam esse. 12 si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent, nedum prætor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit. 13 ipsorum quam Hannibalis magis interesse capta an tradita Nola poteretur: potiturum enim, ut Capua Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuæ ac Nuceriæ fortunam interesset, ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. 14 nolle ominari, quæ captæ urbi casura forent, et potius spondere, si Marcellum cum præsidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem, qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent, dicturum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
