Titus Livius, Ab urbe condita
1 Fabius, alienæ sortis victor belli, in suam provinciam exercitum reduxit. 2 itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius, L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit maxime Appio adversante imperium. 3 Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio. creatus consul, 4 cum collegæ novum bellum Sallentini hostes decernerentur, Romæ mansit, ut urbanis artibus opes augeret, quando belli decus penes alios esset. Volumnium provinciæ haud pænituit; 5 multa secunda proelia fecit, aliquot urbes hostium vi cepit. prædæ erat largitor et benignitatem per se gratam comitate adiuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris avidum. 6 Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra conpulsi. nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita, ne quis elabi posset. 7 postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta, et pacti, qui Samnitium forent, ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes sub iugum missi. 8 sociis Samnitium nihil cauturn; cautum; ad septem milia sub corona veniere. qui se civem Hernicum dixerat, seorsus in custodia habitus. eos omnes Fabius Romam ad senatum misit; 9 et cum quæsitum esset, dilectu an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent, 10 per Latinos populos custodiendi dantur, iussique ear eam integram rem novi consules P. Cornelius Arvina, Q. Marcius Tremulus — hi enim iam creati erant — ad senatum referre. 11 id ægre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo, quem Maritimum vocant, præter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
