Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 7, cap. 42

1 præter hæc invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem, ne fænerare liceret; 2 item aliis plebi scitis cautum, ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari. quæ si omnia concessa sunt plebi, apparet baud haud parvas vires defectionem habuisse. 3 aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum, sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur, sed Romæ ear eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse 4 nec in T. Quincti villam, sed in ædis C. Manli nocte impetur impetum factum eumque a coniuratis conprehensum, ut dux fieret; 5 inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse, nec ab ducibus mentionem concordiæ ortam, sed repente, cum in aciem armati exercitus processissent, 6 salutationem factam, et permixtos dextras iungere ac conplecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda. 7 adeo nihil præterquam seditionem fuisse eamque conpositam inter antiquos rerum auctores constat. et huius fama seditionis 8 et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit, et præter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑