Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum sicut peditum passim cædes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit. 2 princeps fugæ rex ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus. 3 ceteræ quoque Macedonum alæ integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius cædes victores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites. 4 diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo cæsa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter vitam orabant; 5 et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. 6 sed cum hostiliter e scaphis cæderentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque. 7 facile convenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum. cæsa enim ad viginti milia hominum sunt; ad sex milia, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia hominum capta. 8 ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Pæligni; volnerati aliquanto plures sunt. 9 quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletæ omnes copiæ forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
