Titus Livius, Ab urbe condita
1 at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi. 2 et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet, ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem, arcibus inponerem præsidia. 3 vocate in concilium Græciæ civitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse videar. 4 Ætolis et Byzantiis præsidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. hæc, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt sæpe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam æquos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. 5 sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Græciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniæ incolume esset. 6 circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; graviorem multo Asiæ, quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios vestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum civitatium impositam. 7 ego hæc, Q. Marci et A. Atili, quæ aut a vobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id vos factum accipiatis. 8 conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. 9 nihil certe insanabile nec, quod bello et armis persequendum esse censeatis, commisi; aut frustra clementiæ gravitatisque vestræ fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quæ vix querella et expostulatione dignæ sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
