Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem anno L. Duronius, qui prætor anno superiore fuerat, ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit. inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, baud haud dubie in regem lllyriorum Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit: 2 ex regno eius omnes naves esse, quæ superi maris oram depopulatæ essent; de his rebus se legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam. 3 venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, ægrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: 4 petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quæ inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et cives Romanos dici Corcyræ retineri. 5 eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium prætorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi. inter multos alios, 6 quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo. 7 P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo: Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus, turn tum prætextatus erat. 8 de rege sacrificulo sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellæ contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat. 9 recusantique id facere ob earn eam rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea, cum provocasset, certatuml certatum ad populum. 10 cum plures iam tribus intro vocatæ dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de cælo, quod comitia turbaret, intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellæ. 11 P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. exifu exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus: 12 creatus inde pontifex maximus M. Æmilius Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemvir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus. 13 et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt. Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et præconibus Latine vendendi ius esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
