Titus Livius, Ab urbe condita
1 plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium, M. Asellium, Ti. Antistium, Ti. Spurilium Spurillium fecit, quos et pro centurionibus sibi præfecerant Tempanio auctore equites. 2 senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit. creati sunt L. Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Papirius Mugilanus. Mugillanus. 3 Principio principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. quem cum quattuor collegæ inspectante populo Romano orarent, ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil præter fortunam reprehendi posset, 4 vexaret, ægre Hortensius pati, temptationem earn eam credens esse perseverantiæ suæ nec precibus tribunorum, quæ in speciem modo iactarentur, sed auxilio confidere reum. itaque modo ad eum conversus, 5 ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiæ animus esset, quærebat: sub tribunicia umbra consularem virum delituisse; 6 modo ad collegas: “vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?” 7 cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed, si preces suæ pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, 8 tur tum Hortensius “non videbit” inquit “plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus, 9 ut tam carus esset militibus.” nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit. 10 non diutius fortuna Æquis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
