Titus Livius, Ab urbe condita
1 exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis moræ causa esset, quod solito serius ad comitia venisset. 2 comitia consulibus rogandis fuerunt a. d. XII. Kal. 3 Martias; creati M. Æmilius Lepidus C. Flaminius . 4 postero die prætores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fulvius Flaccus M. Furius Crassipes . 5 comitiis perfectis, quas provincias prætoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. decreverunt duas Romæ iuris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam; 6 et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fulvius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam. 7 eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius , quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M. Claudii prætoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem avecti. 8 in Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. itaque consulibus novis, quo die de provinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures provinciam decrevit. 9 huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse prædicans consules ambos in valles Ligurum includi, 10 M. Fulvium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam privatos præesse oportere. 11 vagari eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio venditantis. si eas provincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fulvius et Cn. Manlius successissent consules, 12 ita Fulvio Manlioque C. Livium et M. Valerium consules debuisse succedere. nunc certe, perfecto Ætolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicæ debere. 13 senatus his auditis in sententia perseveravit, ut consulibus ambobus Ligures provincia esset; Manlium Fulviumque decedere de provinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
